- NAUFRAGIUM
- NAUFRAGIUMquoties imminebat, vectores omnes, apprehenfâ???malô; unde Horat. l. 1. Carm. Od. 14. v. 10.Non Di, quos iterum pressa voces malo;convertebantur in puppim, ut inde in, auxilium suum, Deos, qui in ea siguratierant, i. e. Tutelaresnavis, invocarent. Quemadmodum enim in prora effigies animantum, Parasema, dictae; ita in puppi Deorum, Nympharum, aut Heroum icones Tuteloe vocatae, locabantur. Vide infra. Hinc iterum Horat. loc. cit. v. 14.Nil pictis timidus navita puppibusFidit.Faciebant autem id eo impensiore curâ, quod invisa magnopere ca mors Veteribus, quae in naufragio oppetebatur, quoniam insepulta sic manerent corpora. Fl. Vegetius de Re mil. l. 4. c. 44. Alii ferrô interimunter, alii ardere coguntur in fluctibus: inter tanta tamen mortium genera qui acerrimus casus est, absumenda piscibus insepulta sunt corpora. Unde Ovid. Trist. l. 1. Eleg. 2. v. 52. hoc unum mortis deprecatur genus:Demite naufragium, mors mihi munus erit.Itaque cum preces frustra fuêre, sorte furenti pelago destinabatur aliquis victima, κάθαρμα Graecis dictus, ut intra videbimus voce Sortes. Quod si et ipsum nihil effecit, et navis dissolvi, vel sidere coepit; naufragi, ne post mortem sepulturâ carerent, membro alicui aligabant pretium, quod sepulturus acciperet. Τιμὴν εντάφιον, vocat Synesius Ep. Interpres Historioe Apollonii Tyrii, Iubet consecari et compaginari tabulas, rimas et foramina bitumine liniri et facere loculum, et chartâ plumbeâ intus positâ obturari iussit. Perfectô loculô. regalibus ornamentis exornat puellam et in loculo posuit et XX. sestertia auri ad caput eius posuit. Eô acceptô sepeliebant, quibus cadaver primitus obvenerat, aut saltem plenâ manuterram iniciebant: sin fecissent, impii habebantur. Horat. l. 1. Od. 28. v. 21.At tu nauta vagae ne parce malignus arenaeOssibus, et capiti inhumatoParticulam dare.Quo de ritu vide supra in voce Gleba. Plerumque vero navium fragmentis sepeliebantur. Ioh. Meursius ad Lycophron. p. 185. At quorum cadavera haberi non poterant apud Athenienses, Cenotaphio seu Tumulo inani, ut Virgilius vocat Aen. l. 6. honorati sunt: quemadmodum id Poeta testatur, de Helenae marito loquens,Ω῾ς δὲ θανόντα σ᾿ ενάλιον κενῷ τάφῳΘάψαι.Quibus vero emergere contigit, suspendere soliti sunt vest imenta uvida, in tabula votiva, potenti Maris Deo, ut Lyricus rursus ait l. 1. Carm. Od. 5. Unde Virgil. Aen. l. 12. v. 766.Forte sacer Fauni soliis oleaster amarisHîc steterat, nautis olim venerabile lignum:Servati ex undis ubi figere dona solebantLaurenti Divo et notas suspendere vestes.Nautae quoque Penatibus ac Laribus naufraga navigia consecrare consuevêre. Praeterea radebantur servati, iuxta illud Iuvenal. Sat. 12. v. 82.------- --------- Gaudent ibi vertice rasôGarrula securi narrare pericula nautae.Unde idem ritus in servorum manumissione adhibitus, signum erat declinatae tempestatis, quae servitutem comitari solebat. Etiam stipem ostiatim corrogabant, in tabula depictum exhl. bentes Naufragii sui casum, commiserationi commovendae: Uti Phaedrus docet, ubi de Simonidis naufragio loquitur, l. 4. fab. 21.---------- ---------- Ceteri tabulam suamPorrigunt, rogantes victum.Vide quoque Petronium, Persium Sat. 1. Iuvenalem Sat. 12. Martialem etc. et supra voce Liberati. Sed non misericordiam solum, verum et timorem picta quandoque incussisse Naufragia, docet Rigaltius ex Cur. Fortunat. qui ait: Pictor Nausragia pinxit et publice proposuit, nemo navigat, reus est Reip. loesoe. Ioh. Laurentius ICtus Notis in Phoedrum. De Naufragorum vero bonis, vide in voce Wreccum, item infra Navis Fracta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.